|
AUGUSTINUS respondit: Cum ait Apostolus, Omnia munda
mundis (Tit. I, 15), naturas ipsas intelligi voluit, quas
Deus creavit, secundum illud quod Moyses in Genesi scripsit, Et
fecit Deus omnia: et ecce bona valde (Gen. I, 31); non
significationes, secundum quas Deus per eumdem Moysen ab immundis
munda discrevit (Levit. XI): unde quia multa et multis locis jam
diximus, nunc breviter admonuisse suffecerit. Proinde illos qui jam
tempore revelationis Novi Testamenti, adhuc illas umbras futurorum
ita custodiendas putarent, ut sine iis Gentes salutem, quae in
Christo est, percipere non posse contenderent, immundos dicit
Apostolus, quod carnaliter saperent; et infideles, quod tempus
gratiae a Legis tempore non discernerent. Quibus ideo dicit nihil
esse mundum, quia et iis quae respuebant, et iis quae sumebant, non
sancte nec juste utebantur: sicut omnes quidem infideles, sed vos
praecipue, Manichaei, quibus omnino nihil est mundum. Neque enim
cibus ipse quem sumitis, quamvis eum magna diligentia quasi a carnis
contagione separetis, mundus est vobis, quem creatum nisi a diabolo
non dicitis. In illo etiam deum vestrum ligatum atque pollutum vos
edendo purgare perhibetis. Vos saltem vobis mundi videremini, quorum
ventribus meretur ille purgari. Sed et vestra corpora naturam et
opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem vestras
ipsis adhuc corporibus inquinatas. Quid ergo vobis est mundum? Non
quae sumitis, non quo mittitis ea quae sumitis, non vos ipsi qui
sumpta purgatis. Videtis ergo propter quos tunc istam sententiam dixit
Apostolus: talem tamen dixit, quae omnes infideles et immundos
teneret, sed vos praecipue maximeque convinceret. Omnia ergo munda
mundis, secundum naturam in qua creata sunt: non tamen omnia secundum
significationem munda primo populo Judaeorum: nec nobis omnia, vel
propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanae
societatis, apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem
ordinem servant, omnia munda sunt mundis; immundis autem et
infidelibus, quales praecipue vos estis, nihil est mundum. Caetera
jam verba Apostoli quae sequuntur, vos ipsi vobis salubriter
diceretis, si cauteriatam vestram conscientiam sanari velletis.
Sequitur enim: Sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.
|
|