|
FAUSTUS dixit: Si accipis Evangelium, credere omnia debes,
quae in eodem scripta sunt Quid enim tu, quia Vetus accipis
Testamentum, idcircone credis omnia passim quae in eodem scripta
sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias quae regem Judaeis
venturum significabant, quia ipsum putatis esse Jesum; et pauca
quaedam disciplinae civilis praecepta communia, ut est, Non occides,
Non moechaberis (Exod. XX, 13, 14); caetera
praetermittitis, et arbitramini esse non minus atque eadem quae Paulus
putavit stercora (Philipp. III, 8). Quid ergo peregrinum
hoc, aut quid mirum est, si et ego de Testamento Novo purissima
quaeque legens et meae saluti convenientia, ea praetermitto quae a
vestris majoribus inducta fallaciter, et majestatem ipsius et gratiam
decolorant?
|
|