|
Velut hoc ipsum quod modo non intelligens Faustus mandatis Veteris
Testamenti pro crimine objecit, quod uxorem fratris ad hoc frater
jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque
vocaret nomine, quod inde nasceretur (Deut. XXV, 5-10);
quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii
praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc
est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est; et quod
suscitatum fuerit, ejus nomen accipiat? Denique hoc implens
Apostolus, non jam carnaliter in praemissa significatione, sed
spiritualiter in completa veritate, quos in Christo Jesu per
Evangelium se genuisse commemorat (I Cor. IV, 15), succenset
eis, et eos increpans corrigit, volentes esse Pauli: Numquid
Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli
baptizati estis (Ibid., II, 13)? Tanquam diceret, Defuncto
fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui
electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa
Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus
faciem jubetur exspuere, non sane sine signo hujus opprobrii, ut
calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse
Apostolus ait, Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis
(Ephes. VI, 15): et de quibus commemorat propheta, Quam
speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona
(Isai. LII, 7)! Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et
sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intelligitur
utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat, quia credidit, satis
esse consultum, curam vero lucrandorum refugit aliorum, discalceati
illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit
opprobrium.
|
|