|
Quid, quod et Pascha a nobis objicit celebrari, nec quod ita ut
Judaei celebramus insultat, cum ovem magis nos habeamus in re
praesentis Evangelii, non in umbra futuri, ejusque occisionem cum
quotidie, tum maxime anniversaria solemnitate, non venturam
praesignemus, sed factam commemoremus? Ideo sane dies Paschae
solemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Judaeorum non
occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit,
complecteremur. Azyma vero, qui rectae fidei Christiani sunt, non
in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei
veritate et sinceritate custodiunt (I Cor. V, 8): non septem
diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario,
quo quotidie omnis volvitur dies. Quod et si aliquantum laboriosum est
in hoc saeculo, quoniam angusta et arcta via est quae ducit ad vitam
(Matth. VII, 13); merces tamen certa servatur: nam ipse
labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.
|
|