|
Pentecosten etiam, id est, a passione et resurrectione Domini
quinquagesimum diem celebramus, quo nobis sanctum Spiritum
paracletum, quem promiserat, misit (Act. II, 1-4): quod
futurum etiam per Judaeorum Pascha significatum est, cum
quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae, Moyses digito Dei
scriptam legem accepit in monte (Exod. XIX-XXXI). Legite
Evangelium, et advertite ibi Spiritum sanctum appellatum digitum Dei
(Luc. XI, 20). Ea quippe anniversarie in Ecclesia
celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt; ut
eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata
custodiat. Si vultis ergo nosse quare celebramus Pascha: quia tunc
pro nobis immolatus est Christus. Si vultis nosse quare non illud
ritu Judaico celebremus: quia illa erat venturi veri praefiguratio,
haec completi commemoratio; futurum autem et praeteritum nec ipsis
verbis nostris eodem modo enuntiatur; unde jam satis in hoc opere
locuti sumus.
|
|