|
Jam vero de antiquorum factis, et quae stultis atque ineruditis
videntur peccata, dum non sunt, et quae vere peccata sunt, quam ob
causam conscripta sint, servata magisque commendata Scripturae ipsius
veneratione, sufficienti jam sermone monstravimus: necnon de maledicto
ejus qui pendet in ligno, et ejus qui non suscitaverit semen in
Israel, jam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus
objecta (Supra, lib. 22): et prorsus omnia, sive de quibus
singillatim jam anterioribus hujus operis partibus disseruimus, sive
quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit,
una firmissima veritatis ratione defendimus, quam de sanctarum
Scripturarum auctoritate percepimus. Quaecumque scripta sunt in illis
libris Veteris Testamenti, omnia verissime atque utilissime pro
aeterna vita scripta esse laudamus, accipimus, approbamus: sed quae
in his mandata corporali operatione non observamus, et rectissime tunc
mandata intelligimus, et umbras futurorum esse didicimus, et nunc jam
impleri cognoscimus. Ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae
ad significandum agi jubebantur, non observabat, poenas divinitus
constitutas rectissimo judicio persolvebat, sicut nunc si quis
sacramenta Novi Testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus
sacrilega temeritate violare. Quemadmodum enim tunc justi viri, qui
pro illis sacramentis nec mortem recusaverunt, jure laudantur; ita
nunc pro istis martyres sancti. Et sicut aeger non debet reprehendere
medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras,
prohibens etiam quod ante praeceperat; sic enim se habet sanandi ejus
corporis ratio: ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi,
quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX,
15), aegrum atque saucium, non debet divinam reprehendere
medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam vero aliud prius,
aliud posterius, observandum esse praecipit; praesertim quia se aliud
praecepturam esse promisit.
|
|