|
Nulla ergo comparatio est, quam Faustus obtendit, ita vobis
Paracletum ex Novo Testamento quod credatis elegisse, et quod
respuatis demonstravisse, cum ipse Novo Testamento fuerit
prophetatus; sicut nobis Christus fecit ex Vetere, quo similiter
prophetatus est. Hoc enim aliqua verisimili ratione diceretur, si
esset aliquid in Veteris Testamenti libris, quod nos diceremus non
recte dictum, non divinitus jussum, non veraciter scriptum. Nihil
horum dicimus: sed accipimus omnia, sive quae observamus, ut recte
vivamus; sive quae non observamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia
jussa et observata nunc jam compleri videamus. Deinde Paracletum
sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia vultis
accipere; ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam
formidatis. In Actibus quippe Apostolorum, sicut et saepe et paulo
ante commemoravi, apertissime legitur missus die Pentecostes Spiritus
sanctus, qui etiam opere manifestavit quis esset. Linguis enim
omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt (Act. II): ut
hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est, in omnibus
gentibus futuram Ecclesiam, quae illum sicut Patrem et Filium
verissime praedicaret.
|
|