|
Vos ergo jam dicite quare non accipiatis omnia ex libris Novi
Testamenti; utrum quia non sunt Apostolorum Christi, an quia pravi
aliquid docuerunt Apostoli Christi. Respondetis, Quia non sunt
Apostolorum Christi. Nam illa vox altera Paganorum est, qui dicunt
Apostolos Christi non recta docuisse. Vos ergo quid dicitis, unde
ostenditis Scripturas illas non ab Apostolis ministratas?
Respondetis, Quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria.
Omnino falsissimum est; vos non intelligitis. Nam quidquid tale
protulit Faustus, quod vobis ita videretur, ita non esse monstratum
est: et quidquid tale a vobis prolatum fuerit, hoc docebimus. Quis
autem ferat, lectorem vel auditorem, Scripturam tantae auctoritatis
facilius quam vitium suae tarditatis, audere culpare? An hoc dicitis
vos Paracletum docuisse, Scripturas istas Apostolorum non esse, sed
sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas? Hoc saltem docete,
istum ipsum Paracletum esse, a quo didicistis haec Apostolorum non
esse. An dicetis, Ipsum Christus promisit, et misit? Respondetur
vobis, Omnino istum Christus nec promisit, nec misit; et simul
ostenditur, quando miserit quem promisit. Quod ergo eum Christus
miserit, hoc probate. Unde asseritis personam vestri auctoris, vel
potius deceptoris? Respondetis, ex Evangelio vos probare. Ex quo
Evangelio? Quod non totum accipitis, quod falsatum esse vos
dicitis. Quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse
corruptum, et tunc producat ad testimonium? Si enim quod vultis ei
credimus, et quod non vultis ei non credimus, jam non illi, sed vobis
credimus. Si autem vobis credere vellemus, testem a vobis non
exigeremus. Deinde paracletus Spiritus sanctus sic est promissus, ut
diceretur, Ipse vos inducet in omnem veritatem (Joan. XVI,
13): quomodo vos autem ille inducet in veritatem, qui vos docet
Christum esse fallacem? Huc accedit, qui si omnia quae de
promissione Paracleti in Evangelio leguntur, talia esse
demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo vestro possent
intelligi, sicut ostenduntur in Prophetis ea esse dicta de Christo,
quae in alium cadere omnino non possint ; tamen cum ea de iis codicibus
proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a
corruptoribus majoribus vestris immissum esse diceremus, quod illic de
Manichaeo sic scriptum legeretis, ut de alio intelligere non
possemus: quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis, nullo modo
vos potuisse falsare codices, qui jam in manibus essent omnium
Christianorum? Quia mox ut facere coepissetis, vetustiorum
exemplarium veritate convinceremini. Qua igitur causa a vobis corrumpi
non possent, hac causa a nemine potuerunt. Quisquis enim hoc primitus
ausus esset, multorum codicum vetustiorum collatione confutaretur:
maxime, quia non una lingua, sed multis eadem Scriptura
contineretur. Nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates, vel de
antiquioribus, vel de lingua praecedente emendantur. Ita ergo aut
cogimini veraces illos codices confiteri, et continuo evertunt haeresim
vestram; aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate Paracletum
non poteritis asserere, et vos evertitis haeresim vestram.
|
|