|
Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione Paracleti, ut
Manichaeum post tam multos annos venientem, ab ista suspicione prorsus
excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem Domini
continuo venturus erat Spiritus sanctus, apertissime dictum est a
Joanne: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat
clarificatus (Joan. VII, 39). Si haec itaque causa erat ut
non daretur, quia nondum erat clarificatus Jesus, procul dubio
clarificato Jesu, jam causa erat ut statim daretur. Nam et
Cataphrygae se promissum Paracletum suscepisse dixerunt, et hinc a
fide catholica deviarunt, conantes prohibere quod Paulus concessit,
et damnare secundas nuptias quas ille permisit; sub his verbis
insidiantes, quia scriptum est de Paracleto, Ipse vos inducet in
omnem veritatem: quasi videlicet non omnem veritatem Paulus et caeteri
Apostoli docuissent, ac locum Cataphrygarum Paracleto reservassent.
Ad hoc et illud traxerunt, quod Paulus ait, Ex parte enim scimus,
et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex
parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 9, 10): ut scilicet
ex parte sciens et prophetans Apostolus dixerit, Quod vult faciat;
non peccat si nubat (Id. VII, 36); et ideo perfectum
Paracleti Phrygiae hoc evacuaverit. Ad haec cum eis dictum fuerit,
quod sint Ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae
auctoritate damnati; respondent, hinc etiam in se illud esse
completum, quod de Paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non
potest. Nonne ista sunt, quae etiam vos dicere soletis, Ipse vos
inducet in omnem veritatem; et, Cum venerit quod perfectum est, quod
ex parte est evacuabitur; et, Mundus eum accipere non potest
(Joan. XIV, 17), de vestro Manichaeo esse praedictum? Et
quae tandem poterit haeresis exoriri sub Paracleti nomine, quae non
haec omnia verisimiliter sibi audeat coaptare? Numquid enim est
haeresis, quae non veritatem se nominet, et quanto est superbior,
tanto magis se etiam perfectam nominet veritatem; ut et in omnem
veritatem se polliceatur inducere, et doctrinam Apostolorum suo errori
contrariam, quasi per illam venerit quod perfectum est, evacuare
conetur? Et quoniam tenet Ecclesia, quod vehementius Apostolus
commendavit, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod
accepistis, anathema sit (Galat. I, 9); cum coeperit aliud
annuntians ab universo orbe anathemari, continuo dicat, Hoc est quod
scriptum est, Mundus eum accipere non potest?
|
|