|
Unde ergo probare poteritis quod a vobis exigitur, Paracletum esse
illum a quo didicistis quod evangelica scripta non sunt Apostolorum?
Quandoquidem etiam nos probamus non esse Paracletum Spiritum
sanctum, nisi qui Jesu clarificato mox venit. Ideo enim nondum erat
datus, quia nondum Jesus fuerat clarificatus. Probamus etiam ipsum
inducere in omnem veritatem: quia non intratur in veritatem nisi per
charitatem; charitas autem Dei, diffusa est, ait Apostolus, in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). Docemus etiam non dixisse Paulum, Cum venerit quod perfectum
est, nisi de perfectione illa quae in perceptione vitae aeternae futura
est. Hoc enim cum loqueretur, Videmus enim, inquit, nunc per
speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
XIII, 10, 12). Hic certe, nisi aperte insanire
volueritis, fatebimini non vos videre Deum facie ad faciem. Non ergo
ad vos venit illud quod perfectum est. Hoc enim modo plane quid de hac
re senserit, satis Apostolus explicavit: nec futurum est hoc
sanctis, nisi cum factum fuerit quod etiam Joannes dicit, Filii Dei
sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2); tunc introducente in omnem veritatem Spiritu
sancto, cujus nunc pignus accepimus. Quod autem dictum est, Mundus
eum accipere non potest, de iis utique dictum est, qui solent in
Scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi, vel impii, vel
carnales: de qualibus dicit Apostolus, Animalis autem homo non
percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). De hoc
enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt
ista corporea, quae in hoc mundo senserunt: sicut nec vos aliud
sapitis, qui cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia vobis
omnia divina finxistis, auctore illo vaniloquo, quem decepti et
deceptores Paracletum dicitis. Proinde nullo modo valentes ostendere
quomodo sit ille Paracletus, non est unde doceatis firmissima aliqua
auctoritate vos comperisse quemadmodum haec scripta evangelica, ex
quibus non omnia vultis accipere, non sint Apostolorum Christi.
Restat ergo ut dicatis, hoc vos ea ratione comperisse, quia talia ibi
sunt, quae Christi gloriam decolorent: scilicet quia natus ex virgine
ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium quod
tunc offerebatur, quia baptizatus, quia tentatus a diabolo est.
|
|