|
His autem exceptis, et testimoniis ex Veteri Testamento quae illis
inserta sunt Litteris, caetera vos secundum id quod Faustus
loquitur, fatemini accipere, et praecipue crucis ejus mysticam
fixionem, qua passionis animae vestrae vulnera demonstrantur.
Deinde, inquit, praecepta salutaria ejus, et parabolas, cunctumque
sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum
discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Videtis ergo id vos
agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus
cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid
improbet; id est, ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad
fidem, sed sibi Scripturas ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat
aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo
recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit. Quo te committis,
anima misera, infirma, carnalibus nebulis involuta? quo te
committis? Remove ergo auctoritatem, videamus: remove auctoritatem,
redde rationem. Eone ratio tua perducitur, ut nisi Dei natura
violabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa
fabula vestra reperire non possit? Postremo unde scis octo esse terras
et decem coelos, quod Atlas mundum ferat, splenditenensque
suspendat, et innumerabilia talia? unde scis haec? Plane, inquis,
Manichaeus me docuit. Sed, infelix, credidisti; neque enim
vidisti. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter
gravidata es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti,
ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris,
quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla
demonstrentur; cur non potius evangelicae auctoritati, tam fundatae,
tam stabilitae, tanta gloria diffamatae, atque ab Apostolorum
temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas
commendatae, non te subdis, ut credas, ut videas , ut discas etiam
omnia illa quae te offendunt, ex vana et perversa opinione te
offendere: potiusque esse verum, naturam incommutabilem Dei aliquid
mortalis assumpsisse creaturae, in qua incommutabiliter permanens, non
fallaciter, sed veraciter faceret atque pateretur, quidquid eamdem
creaturam facere ac pati, pro generis humani, unde sumpta erat,
salute congrueret, quam violabilem et corruptibilem credere Dei
naturam, nec inquinatam atque oppressam totam posse liberari atque
purgari, sed aeterna globi poena summa Dei necessitate damnari?
|
|