|
An si Patris Testamentum habet aliqua in quibus parum debeat audiri
(Patris enim esse vultis Judaicam legem, cujus novimus quam multa
vobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum
jamdudum ipsi judicaveritis eam non esse sinceram, quamvis partim
Pater ipse, ut creditis, digito suo eam vobis, partim Moyses
scripserit, fidelis et integer), solius Filii putatis Testamentum
non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid quod in se debeat
improbari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat, nec ab ejus
Apostolis, sed longo post tempore, a quibusdam incerti nominis
viris, qui ne sibi non haberetur fides, scribentibus quae nescirent,
partim Apostolorum nomina, partim eorum qui Apostolos secuti
viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt, asseverantes
secundum eos se scripsisse quae scripserint. Quo magis mihi videntur
injuria gravi affecisse discipulos Christi: quia quae dissona iidem et
repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos, et secundum eos
haec scribere se profiterentur Evangelia, quae tantis sint referta
erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum,
ut nec sibi prorsus, nec inter se ipsa conveniant. Quid ergo aliud
est, quam calumniari bonos, et Christi discipulorum concordem coetum
in crimen devocare discordiae? Quae quia nos legentes, animadvertimus
cordis obtutu sanissimo, aequissimum judicavimus utilibus acceptis ex
iisdem, id est, iis quae et fidem nostram aedificent, et Christi
Domini atque ejus Patris omnipotentis Dei propagent gloriam, caetera
repudiare, quae nec ipsorum majestati, nec fidei nostrae conveniant.
|
|