|
Sed, inquis, propterea credidi quae non mihi ostendit, quia duas
naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo evidenter
ostendit. At hoc ipsum est, infelix, unde decepta es: quia sicut in
illa Scriptura evangelica, ita in hoc mundo nihil mali putare
potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut
serpentem, ignem, venenum, et similia; nec aliquid boni, nisi quod
eumdem tuum carnalem sensum aliqua jucunditate permulsit, sicut saporum
jucunditas, et odorum suavitas, et lucis hujus aspectus, et si quid
aliud vel auribus, vel oculis tuis, vel naribus, vel palato, vel
palpatui similiter forte blanditum est. At si universam creaturam ita
prius aspiceres, ut auctori Deo tribueres, quasi legens magnum
quemdam librum naturae rerum; atque ita si quid ibi te offenderet,
causam te tanquam hominem latere posse potius crederes, quam in
operibus Dei quidquam reprehendere auderes; nunquam incidisses in
sacrilegas nugas et blasphema figmenta, quibus, non intelligens unde
sit malum, Deum implere conaris omnibus malis.
|
|