|
Hic jam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus Apostolorum esse istas
Litteras; breviter vobis respondemus, inde nos scire, unde et vos
scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic
auctoritati praeponitis. Si enim et hinc vobis aliquis moveat
quaestionem, et scrupulum contradictionis impingat, dicens libros quos
profertis Manichaei, non esse Manichaei; quid facturi estis? Nonne
potius ejus deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta connexionis et
successionis serie confirmatam, impudentiam hujus vocis emittat?
Sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei, et omnino ridendus
est qui ex transverso veniens tanto post natus, litem vobis hujus
contradictionis intenderit; ita certum est Manichaeum vel Manichaeos
esse ridendos, aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati, a
temporibus Apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus
custoditae atque perductae, audeant tale aliquid dicere.
|
|