|
Jam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati
Apostolorum. Nam Litteras istorum istas esse tam certum est, quam
illas illius. Quis autem Manichaeum Apostolis comparat, nisi
quisquis se a Christo, qui misit Apostolos, separat? Aut duas
naturas sibimet et ex propriis principiis adversas, quis unquam sapuit
in verbis Christi, nisi qui non sapit verba Christi? Apostoli ergo
tanquam discipuli veritatis, nativitatem Christi praedicant
passionemque veracem: Manichaeus autem jactat se inducere in omnem
veritatem, et vult inducere in talem Christum, in quo ipsius
passionis praedicat falsitatem. Isti Christum in carne, quam de
Abrahae suscepit semine, circumcisum: ille Deum in ipsa sua natura a
tenebrarum gente concisum. Isti pro carne Christi infante
sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum: ille non carnis, sed
ipsius divinae substantiae membrum, omnibus daemonibus immolandum,
naturae adversae gentis illatum. Isti Christum exempli praebendi
causa baptizatum in Jordane: ille Deum ipsum per seipsum in
tenebrarum contaminatione submersum, nec totum emersurum, sed quod
ejus mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum. Isti carnem
Christi a daemonum duce tentatam; ille partem Dei a daemonum gente
possessam: et isti quidem illam tentatam, ut doceret resistere
tentatori; ille illam possessam, ut patri non possit restitui, nec
victori. Denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud annuntiat,
ut quasi eminentior sit: Apostoli vero ex doctrina Christi
commendant, ut quisquis aliud annuntiaverit, anathema sit (Galat.
I, 8, 9).
|
|