|
Proinde nec vos, ut dicere coeperam, de Testamento Vetere
circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit
scriptum (Gen. XVII, 9-14); neque sub otio ac vacatione
colendum sabbatum, quamvis ita legatur (Exod. XXXI, 13);
sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum
Deum (Levit. I): sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a
ritu christiano posita, ac nulla ex parte probabilia contempsistis.
Qaedam vero eorum etiam divisistis in duo, et partim quidem
amplectimini, partim vero respuitis: ut Pascha, quod est et ipsum
Testamenti Veteris anniversale sacrum, cujus in celebratione cum sit
scriptum vobis, non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam
diebus septem abstinere fermento, et esse contentos azymo cum picridiis
(Exod. XII); vos Pascha quidem assumitis, praetermittitis vero
ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem
dierum hebdomadas, id est, Pentecosten, quam perinde Moyses certo
quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet (Levit.
XXIII), vos aeque colitis; sed damnata parte ejus, id est,
litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non
congruunt. De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis
est et vehementer creditum, morticina quidem et immolata esse sane
immunda (Act. XV, 29): de porcina vero idem credere
noluistis, nec de lepore aut herinacio, neque de mullis et
lolliginibus, caeterisque quae vobis sapuere generibus piscium;
quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur (Levit. XI).
|
|