|
Illa vero jam ne audire quidem vos velle credo ex Testamento Vetere,
nedum admittere, id est, soceros dormire cum nuribus, tanquam
Judas; patres cum filiabus, tanquam Loth; Prophetas cum
fornicatricibus, tanquam Osec: maritos uxorum suarum noctes
amatoribus vendere, tanquam Abraham; duabus germanis sororibus unum
misceri maritum, tanquam Jacob; rectores populi, et quos maxime
entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis, tanquam
David et Salomon; aut illud item quod lege uxoria cautum in
Deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis
obierit, superstiti fratri nubere, et eumdem sobolem ex eadem in locum
suscitare fratris: quod facere si noluerit vir, debere mulierculam
apud majores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut
iidem accersitum eum censoria gravitate coerceant; qui si
pernegaverit, apud eos non ferat impune, sed excalceatus dextri pedis
calceamento, a praedicta muliere caedatur in faciem, et consputus ac
maledictus recedat, habiturus hoc opprobrium sempiternum in progenie
sua (Deut. XXV, 5-10). Haec igitur atque alia hujusmodi
sunt Testamenti Veteris et exempla et jura: quae si bona sunt, cur
non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est,
Testamentum ipsum Vetus? Aut si falsa haec ei, tanquam nos de Novo
credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam
proinde id a nobis exigere in Testamento Novo, quod vos non servatis
in Vetere.
|
|