|
Equidem ego quantum arbitror, quatenus id jam persuasum esse
voluistis, ut sit ex Deo etiam Testamentum Vetus, commodius satis
atque excusatius vobis est, non servantibus ejus mandata, si fateamini
incongruis esse adjectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem
spernatis et incorruptum. Proinde hanc de vobis ego sententiam habui
semper, et habeo, quoties quaeritur cur praevaricemini Testamenti
Veteris jussa, quod ejus aut ut sapientes contemnitis falsa, aut ut
contumaces et indevoti negligitis vera. Interim quia me ad credenda
omnia quae Novi Testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum
accipiam; scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quae in
Vetere sint Testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere.
Neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus, esse
maledictum omnem qui pependerit in ligno (Deut. XXI, 23);
quia id utique pertineat et ad Jesum: aut eum quoque in maledictis
haberi, qui non suscitaverit semen in Israel; quia id virgines quoque
omnes comprehendat, et pueros Dei: aut funditus interiturum eum de
genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus (Gen.
XXII, 14); quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum: aut
lapidibus exstinguendum eum qui solverit sabbatum (Num. XV,
35): aut non parcendum ei qui unum quodlibet Testamenti Veteris
mandatum ruperit. Quae omnia si tu credas, firmumque habeas quia sint
eadem a Deo mandata, mihi crede, manus prior injecisses in
Christum; nec nunc irascereris Judaeis, qui hunc animis ac viribus
persecuti, Dei sui mandata complerint.
|
|