|
Equidem haud ignoro quin vos haec non audeatis dicere falsa, sed quia
sint eadem pro tempore tunc mandata Judaeis usque ad adventum scilicet
Jesu: qui quoniam venerit ab eodem praenuntiatus, ut vultis, Vetere
Testamento, ipse jam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit, et
quid relinquendum. Sed an prophetae Jesum praesagiverint , postea
videbimus: interim ad haec me nunc respondere oportet, quia si Jesus
per Testamentum Vetus annuntiatus, nunc dijudicat et carminat ,
docetque pauca ejus accipienda esse, repudianda vero quamplurima; et
nobis Paracletus ex Novo Testamento promissus perinde docet, quid
accipere ex eodem debeamus, et quid repudiare; de quo ultro Jesus,
cum eum promitteret, dicit in Evangelio, Ipse vos inducet in omnem
veritatem, et ipse vobis annuntiabit omnia, et commemorabit vos
(Joan. XVI, 13). Quapropter liceat tantumdem et nobis in
Testamento Novo per Paracletum, quantum vobis in Vetere licere
ostenditis per Jesum nisi forte pluris vobis Testamentum videtur
Filii ille quam Patris, si modo Patris est, ut cum ex illo
reprobentur tam multa, hujus solius nihil non debeat approbari;
praesertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab
ejus Apostolis.
|
|