|
Quapropter, ut vos ex Vetere Testamento solas admittitis
prophetias, et illa quae superius diximus, civilia atque ad
disciplinam vitae communis pertinentia praecepta; supersedistis vero
peritomen, et sacrificia, et sabbatum et observationem ejus, et
azyma: quid ab re est, si et nos de Testamento Novo sola accipientes
ea quae in honorem et laudem Filii majestatis vel ab ipso dicta
comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus,
dissimulavimus caetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a
rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut
imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita? dico
autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Judaice,
sacrificasse Gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo
per deserta, et ab eo tentatum quam miserrime. His igitur exceptis,
et si quid ei ab scriptoribus ex Testamento Vetere falsa sub
testificatione injectum est, credimus caetera, praecipue crucis ejus
mysticam tixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur vulnera;
tum praecepta salutaria ejus, tum parabolas, cunctumque sermonem
deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius
esse non venit in dubium. Nihil ergo est jam cur me omnia credere
existimes debere, quae continent Evangelia; cum tu, ut supra
ostensum est, Testamenti Veteris supremum liquorem vix summis, ut
aiunt, labris attingas.
|
|