|
AUGUSTINUS respondit: Nos Veteris Testamenti Scripturas
omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus: vos Scripturas
Novi Testamenti tanquam falsatas corruptasque pulsatis . Nos ea quae
nunc de Libris Testamenti Veteris non observamus, congruenter tamen
illo tempore atque illi populo fuisse praecepta, nobisque in eis ipsis
quae non observamus, significata quae intelligamus et spiritualiter
teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque Litteris
ostendimus et docemus: vos autem omnia quae in libris Novi Testamenti
non accipitis, omnino reprehenditis; nec a Christo, nec ab
Apostolis ejus dicta vel conscripta asseveratis. Videtis ergo quantum
inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a
vobis quaeritur, quare non omnia in libris Novi Testamenti
accipitis, sed in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa
respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse
contenditis; nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel
observationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis vestrae.
|
|