|
A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus Deum, quo
coluerunt Hebraei patres tempore Veteris Testamenti: respondemus,
aliud nobis Deum praecepisse per patres Novi Testamenti; neque hoc
contra Vetus Testamentum, cum et in illo id ante sit praedictum.
Sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super
domum Juda Testamentum Novum; non secundum Testamcutum quod feci
patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut ejicerem eos de
terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Ecce quia et hoc
prophetatum est, non perseveraturum illud Testamentum, sed futurum
Novum. Hic si objectum fuerit, non nos pertinere ad domum Israel et
domum Juda; ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen
Abrahae Christum esse docet Apostolus, nobisque ad corpus ejus
pertinentibus dicit, Ergo Abrahae semen estis (Galat. III,
29). Porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius Testamenti
auctoritatem teneamus, cujus ritum non observamus; et ad hoc ex
Litteris apostolicis respondemus: ait enim Apostolus, Nemo ergo vos
judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut
sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17).
Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est,
ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et
curare nos non debere eos qui nos hinc judicare voluerint, quod
corporaliter jam non observemus: sicut alibi tale quiddam dixit, Haec
in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem
nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11).
Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti,
quale a nobis observari vel jussum non est in Novo Testamento, vel
etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum;
quia eo ipso quo jam non observatur, non damnatum, sed impletum
probatur: unde multa, et saepe jam diximus.
|
|