|
FAUSTUS dixit: Scriptum est in Evangelio, Quia multi venient
ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et
Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Vos ergo quare
non accipitis Patriarchas? Absit nos quidem cuiquam invidere
mortalium, quem Deus forte miseratione respiciens sua, de perditione
unquam reduxerit ad salutem: sed hoc sane nos ejus esse jam clementiae
ponimus qui misertus sit, non illius meriti cujus fuisse negare non
possis improbabilem vitam: ac per hoc et Judaeorum patres, Abraham
scilicet, et Isaac, et Jacob, si est hoc pro certo de iisdem
Christi testimonium quod affertis, quanquam fuerunt ipsi quidem
flagitiosissimi, ut fere Moyses indicat eorum pronepos, sive quis
alius historiae hujus conditor est, quae dicitur Geneseos, qui eorum
vitas nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit; sint tamen et
ipsi jam in regno coelorum, sint in loco quem nec crediderant unquam,
nec speraverant, ut fere ex eorum liquido libris apparet: dummodo
tamen constet, vobis etiam confitentibus, longo intervallo de tetra ac
poenali inferorum custodia, ubi se vitae merita coercebant, a Christo
Domino nostro liberatos, per ejus scilicet mysticam passionem
pervenire ad hoc ipsum potuisse, si pervenerunt, quod scriptum de eis
est. Neque enim quia et latronem quemdam de cruce liberavit idem
noster Dominus, et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso
Patris sui (Luc. XXIII, 43), quisquam inviderit, aut
inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis
officium. Sed tamen non idcirco dicemus et latronum vitas ac mores
nobis probabiles esse debere, quia Jesus latroni indulgentiam
dederit; aut quia publicanis et meretricibus ignoverit errata,
dixeritque quod etiam praecederent ipsi ad regnum coelorum eos qui se
superbe gesserunt (Matth. XXI, 31). In injustitia namque et
in adulterio deprehensam mulierem quamdam Judaeis accusantibus absolvit
ipse, praecipiens ei ut jam peccare desineret (Joan. VIII,
3-11). Quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit, et
Isaac, et Jacob, ipsi gratias: decet eum talia operari circa
animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos (Matth. V, 45). Sed hoc tamen mihi
unum in opinione hac vestra molestum est, cur id de Judaeorum tantum
patribus sentiatis, ac non de caeteris quoque patriarchis Gentium,
quod et ipsi senserint aliquando nostri Liberatoris hanc gratiam:
praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet Ecclesia,
quam de semine Abrahae, Isaac et Jacob. Sed ais utique, illos
quidem idola coluisse, hos vero omnipotentem Deum, idcircoque solam
ipsorum curam habuisse Jesum. Ita Dei omnipotentis cultura in
tartara detrudit, et Filii eget auxilio qui coluit Patrem? Sed
videris : consentiamus, inquam, hactenus in coelum reductos eos, non
quia mererentur, sed quia vincat divina clementia vim peccatorum.
|
|