|
Verumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et
incertos scribentium ipsa varietas facit. Namque cum duo evangelistae
Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cujus puer
tunc infirmaretur, et propter quem visus fuerit hoc ipsum dixisse
Jesus, quia scilicet tantam fidem non invenisset in Israel, quantam
in illo homine, gentili quamvis et pagano, eo quod dixerit idem non se
fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Jesus, sed id rogare
tantum, ut juberet verbo, et sanaretur puer suus; solus tamen
Matthaeus hoc adjicit Jesum prosecutum esse, ut diceret, Amen dico
vobis, quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum
Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum; filios autem regni
mittent in tenebras exteriores. Multos quidem qui venturi forent
paganos significans, propter Centurionem, quia esset et ipse
gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inventa; filios autem regni
appellans Judaeos, in quibus nulla esset inventa fides. At vero
Lucas, quanquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter
Christi mirabilia gesta inserendum putaverit Evangelio suo, de
Abraham tamen illic, et Isaac, et Jacob nullam facit mentionem.
Quod si quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia dictum id jam
satis fuisset a Matthaeo; cur ergo gestum ipsum commemorat erga
Centurionem et puerum ejus, quod aeque longe satis insinuatum jam
fuisset nobis Matthaei solertia? Sed falsum est. Namque et de
obsecratione ipsa adveniendi Jesum, Matthaeus quidem dicit, quod
idem per semetipsum Centurio venerit ad eum rogaturus medelam: Lucas
autem non, sed quia majores natu ad eum miserit Judaeorum, qui ne
forte sperneretur ab eodem tanquam gentilis (quoniam quidem Jesum
volunt esse plane Judaeum), persuadere ingressi sunt ei dicentes,
dignum esse cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam,
et synagogam ipse aedificasset sibi (Id. VIII, 5-13, et
Luc. VII, 2-10): tanquam et hoc ad Dei Filium pertineret,
si aedificationem synagogae suae Judaei de Centurione pagano
meruerint. Nec tamen omnifariam et Lucas hoc verbum reticuit, puto
recogitans ne forte fuisset verum: sed locum tamen mutat applicatque id
alteri cuidam causae longe dissimili, id est, ubi dicit Jesus ad
discipulos suos, Contendite intrare per angustum ostium: multi enim
venient quaerentes intrare, et non poterunt. Cum autem intraverit,
inquit, paterfamilias, et clauserit januam, incipietis foris stare et
pulsare, dicentes: Domine, aperi nobis. Et respondens dicet:
Nescio vos. Tunc incipietis dicere: Manducavimus et bibimus coram
te, et in plateis nostris et synagogis docuisti. Et dicet vobis:
Nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. Ibi
erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et
Jacob, et omnes Prophetas introeuntes in regnum Dei, vos autem
expelli foras: et venient ab oriente et occidente et austro et
aquilone, et recumbent in regno Dei (Luc. XIII, 24-29).
Hoc vero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno Dei, qui
scilicet nomen tantummodo Christi portaverint, sed non fecerint opera
ejus, nec Matthaeus scribere praetermisit (Matth. VII, 21);
sed de Abraham illic, et Isaac, et Jacob nullam facit omnino
mentionem. Item de Centurione et puero ejus etiam Lucas quidem
scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic, et Isaac, et Jacob
nihil omnino testatur: ut quia ubinam dictum sit certo constare non
possit, nihil prohibeat etiam non credere quia sit dictum.
|
|