|
Nec immerito nos ad hujusmodi Scripturas tam inconsonantes et varias,
nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus: sed contemplantes
omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus utrum eorum quidque
a Christo dici potuerit necne. Multa enim a majoribus vestris
eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quae nomine signata ipsius
cum ejus fide non congruant: praesertim quia, ut jam saepe probatum a
nobis est, nec ab ipso haec sunt, nec ab ejus Apostolis scripta; sed
multo post eorum assumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non
concordantibus semi-Judaeis per famas opinionesque comperta sunt: qui
tamen omnia eadem in Apostolorum Domini conferentes nomina, vel eorum
qui secuti Apostolos viderentur, errores ac mendacia sua secundum eos
se scripsisse mentiti sunt. Sed videris: de hoc interim, ut inquam,
capitulo tecum non nimium ego contenderim; cum mihi illud satis ad
praesidium sit quod ante posui, et quod nec ipsis vobis negare licet,
ante Domini nostri adventum Patriarchas omnes Israel et Prophetas
tartareis in tenebris jacuisse pro meritis suis: unde si unquam
liberati a Christo ad lumen reducti sunt, quid hoc ad odium attinet
vitae ipsorum? Odimus enim nos et respuimus non quod fuerunt, id
est, homines, sed quales fuerunt, id est, malos; nec quod nunc
sunt, id est, purgatos, sed quod fuerunt, id est, impuros
aliquando. Ac per hoc nobis interim, utcumque vos id esse vultis,
nihil obstat capitulum hoc: cum sive est verum, Christi hic miseratio
commendetur et bonitas; sive falsum, scriptoribus ejus crimen
inhaereat: nos utrovis modo in tuto sumus, ut semper.
|
|