|
AUGUSTINUS respondit: Quomodo in tuto, miser? Quomodo in
tuto, qui te Patriarchas odisse dicis impuros, et Deum adhuc plangis
impurum? Certe illis Patriarchis post adventum Salvatoris praestitam
purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem vester et
post adventum Salvatoris adhuc jacet in tenebris, adhuc flagitiis
omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatur: ita non solum
vita illorum hominum melior erat deo vestro, verum etiam mors ipsa
felicior. In quibus autem sedibus erant justi, qui exierant ex hac
vita priusquam Christus in carne venisset, et utrum etiam ipsos ad
aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum venturum,
passurum, resurrecturum, non tantum crediderant, verum etiam hoc
ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiaverant, in
Scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari
potest; non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet
hominum, nedum tam exsecrabilis haeresis perversitates nimis longe a
veritate aberrantium. Frustra sibi sane per hanc obliquitatem
pollicetur Faustus, aliquid post hanc vitam cuiquam posse praestari,
quod sibi praestandum in hac vita non comparaverit. Bonum est vobis
ut, dum hic vivitis, istum relinquatis errorem, et veritatem
catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. Alioquin longe aberit
quod sibi pollicetur injustus, cum fieri coeperit quod injusto minatus
est Deus.
|
|