|
De vita autem Patriarcharum jam, quantum satis arbitratus sum,
homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte
correctis, vel post passionem suam justificatis, testimonium Dominus
perhibebat, cum Judaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent,
facta Abrahae facerent; et quod idem Abraham ejusdem diem videre
concupiverit, gavisusque fuerit, cum vidisset (Joan. VIII,
39, 56); et quod in ejus sinum, id est, nescio cujus quietae
felicitatis magnum abditumque secretum, abstulerint Angeli pauperem
illum aerumnosum a divite superbiente contemptum (Luc. XVI,
23). Quid dicam de apostolo Paulo? An forte et ipse post mortem
justificatum laudat Abraham, quod priusquam circumcideretur credidit
Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3): quod
tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios ejus esse effectos qui
ejus carne propagati non sumus, nisi quod ejus fidei vestigia
sequamur?
|
|