|
Sed quid vobis faciam, quos contra testimonia Scripturarum ita
obsurdefecit iniquitas, ut quidquid adversum vos inde prolatum fuerit,
non esse dictum ab Apostolo, sed a nescio quo falsario sub ejus nomine
scriptum esse dicere audeatis? Usque adeo a christiana doctrina aperte
aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub
christianae doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi
dicatis falsas esse Scripturas Apostolorum. Infelices inimici animae
vestrae, quae unquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si
evangelicae, si apostolicae non habebunt? De quo libro certum erit
cujus sit, si Litterae quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab
ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia
declarata, utrum Apostolorum sint incertum est; et hoc erit certum
scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiae contrarii haeretici
proferunt auctorum suorum nominibus appellati, longe post Apostolos
existentium? Quasi vero et in litteris saecularibus non fuerunt
certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt,
et ideo repudiata, quia vel his quae ipsorum esse constaret minime
congruerunt, vel eo tempore quo illi scripserint, nequaquam
innotescere, et per ipsos vel familiarissimos eorum in posteros prodi
commendarique meruerunt. Nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis
medici nobilissimi nomine quidam libri prolati, in auctoritatem a
medicis non recepti sunt? Nec eos adjuvit nonnulla similitudo rerum
atque verborum; quando comparati eis quos vere Hippocratis esse
constaret, impares judicati sunt; et quod ab eo tempore, quo et
caetera scripta ejus, non innotuerunt quod vere ejus essent. Hos
autem libros, quibus illi qui de transverso proferuntur comparati
respuuntur, unde constat esse Hippocratis, unde si quis hoc neget,
nec saltem refellitur, sed ridetur, nisi quia sic eos ab ipso
Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series
commendavit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis,
Ciceronis, Varronis, aliorumque ejusmodi auctorum libros, unde
noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet
succedentium contestatione continua? Multi multa de litteris
ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed
aliquo adjuvandi studio sive discendi. Unde constat quid cujus sit,
nisi quia his temporibus quibus ea quisque scripsit, quibus potuit
insinuavit atque edidit, et inde in alios atque alios continuata
notitia latiusque firmata ad posteros, etiam usque ad nostra tempora
pervenerunt; ita ut interrogati cujus quisque liber sit, non
haesitemus quid respondere debeamus? Sed quid pergam in longe
praeterita? Ecce istas litteras quas habemus in manibus, si post
aliquantum tempus vitae hujus nostrae, vel illas quisquam Fausti
esse, vel has neget esse meas; unde convincitur, nisi quia illi qui
nunc ista noverunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros
continuatis posterorum successionibus trajiciunt? Quae cum ita sint,
quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum
malitiae atque fallaciae consentiendo subversus sit, qui dicat hoc
mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam
fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros
trajicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos
certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcumque hominum
scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesia, tanta
facilitate proveniat?
|
|