|
Sed contraria, inquit, inter se scripta eorum reperiuntur. Maligni
malo studio legitis, stulti non intelligitis, caeci non videtis.
Quid enim magnum erat ista diligenter inspicere, et eorumdem
scriptorum magnam et salubrem invenire congruentiam, si vos contentio
non perverteret, et si pietas adjuvaret? Quis enim unquam duos
historicos legens de una re scribentes, utrumque vel utrumlibet eorum
aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit quod alius
praetermisit; aut si alter aliquid brevius complexus est, eamdem tamen
sententiam salvam integramque custodiens, alter autem tanquam membratim
cuncta digessit, ut non solum quid factum sit, verum etiam quemadmodum
factum sit, intimaret? Sicut Faustus hinc Evangeliorum veritati
voluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum
idem narraret, dicere praetermisit: quasi negaverit Lucas dixisse
Christum, quod cum scripsit dixisse Matthaeus. Hinc omnino nulla
unquam quaestio fuit, neque hoc objici, nisi ab omnino imprudentibus
et nihil harum rerum considerare volentibus seu valentibus, potest.
Illud sane et requiri inter fideles, et objici ab infidelibus solet,
sed etiam ipsis vel parum eruditis, vel nimis contentiosis nisi
admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit, Accessit ad eum
Centurio, rogans eum, et dicens; Lucas autem quod miserit ad eum
seniores Judaeorum, hoc ipsum rogantes de puero ejus qui aegrotabat,
ut eum sanaret; et cum appropinquaret domui, miserit alios per quos
diceret, non esse se dignum in cujus domum intraret Jesus, nec se
ipsum dignum ut veniret ad Jesum. Quomodo ergo secundum Matthaeum,
accessit ad eum rogans, et dicens, Puer meus jacet in domo
paralyticus, et male torquetur (Matth. 8, 5-13, et Luc.
VII, 2-10)? Hoc ergo intelligitur, Matthaeum breviter
sententiam ipsam veram integramque complexum, dicentem quod centurio
accesserit ad Jesum, et non dicentem utrum per se ipsum accesserit,
an per alios: et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem
utrum per se ipsum dixerit, an per alios. Quid enim? nonne talibus
locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad
aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus pervenisse?
Nonne et ipsam perventionem, cui quasi videtur non esse quod addi jam
possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur, saepe dicendo,
Egit ille causam suam, pervenit ad judicem; aut, Pervenit ad illum
vel illum potentem: cum plerumque id faciat per amicos, non viso eo
prorsus ad quem quisque dicitur pervenisse? Unde etiam tales homines,
quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos, sive per se
ipsos, sive per alios ambitionis arte pertingunt, jam etiam vulgo
Perventores vocantur. Quid ergo? cum legimus, obliviscimur
quemadmodum loqui soleamus? An Scriptura Dei aliter nobiscum fuerat
quam nostro more locutura? Et hoc quidem de communi loquendi
consuetudine pervicacibus turbulentisque responderim.
|
|