|
Caeterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt,
accedant ad Jesum, non carne, sed corde; non corporis praesentia,
sed fidei potentia, sicut ille centurio: tunc melius quid Matthaeus
dixerit sentient. Talibus enim dicitur in Psalmo: Accedite ad eum,
et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal.
XXXIII, 6). Unde centurio ille ad Christum magis
accesserat, cujus fidem ita laudavit, quam illi ipsi per quos verba
sua misit. Huic rei simile est etiam illud quod Dominus ait,
Tetigit me aliquis; quando mulier quae fluxum sanguinis patiebatur,
tangens fimbriam vestimenti ejus, salva facta est. Hoc enim
mirabiliter discipulis suis dicere videbatur, Quis me tetigit? et,
Tetigit me aliquis; cum eum turba comprimeret. Denique hoc ei
responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit
(Luc. VIII, 43-46)? Quemadmodum ergo illi premebant,
sed illa tetigit; sic illi missi erant ad Christum, sed Centurio
magis accessit. Ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae
locutionis servavit, et mystice aliquid intimavit: Lucas autem et hoc
ipsum quemadmodum gestum esset ostendit, ut hinc advertere cogeremur,
illud Matthaeus quemadmodum dixerit. Vellem sane ut aliquis istorum
vanorum, qui hujusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose objiciunt
Evangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec
fallaciter, sed omnino id volens intimare et exponere, et stilo
exciperentur verba ejus eique recitarentur; utrum non aliquid plus
minusve diceret, aut praepostero ordine, non verborum tantum, sed
etiam rerum; aut utrum non aliquid ex sua sententia diceret, tanquam
alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed voluisse atque
sensisse plane cognoverit; aut utrum non alicujus breviter
complecteretur sententiae veritatem, cujus rei antea quasi expressius
articulos explicasset: et si quid est aliud quod fortasse possit certis
regulis comprehendi, quomodo fiat ut vel in duorum singulis ejusdem rei
narrationibus, vel in duabus unius ex una eademque re, multa diversa
inveniantur, nulla tamen adversa; et multa varia, nulla contraria.
Sic solvuntur omnia de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut
spiritum sui erroris intus teneant, et nullum extrinsecus salutis
admittant.
|
|