|
Quapropter, post omnes Fausti calumnias refutatas, duntaxat horum
ejus capitulorum quibus hoc opere, quantum Dominus adjuvare dignatus
est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi; breviter vos
admoneo, qui illo tam nefando et exsecrabili errore tenemini, ut si
auctoritatem Scripturarum omnibus praeferendam sequi vultis, eam
sequamini quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per
dispensationes Apostolorum, et certas ab eorum sedibus successiones
episcoporum, usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita,
commendata, clarificata pervenit. Ibi enim videbitis etiam Veteris
Testamenti et obscura revelari, et praedicta compleri. Si autem
quasi ratione movemini; primum cogitetis quinam sitis, quam minus
idonei ad comprehendendam naturam, non dicam Dei, sed animae
vestrae: comprehendendam sane, quemadmodum velle aut voluisse vos
dicitis, certissima ratione, non vanissima credulitate: quod cum
minime potueritis (sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo
poteritis), illud saltem quod omni humanae menti est naturaliter
insitum, si modo id perversae opinionis pravitate non turbetur, Dei
naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem
cogitate, vel credite, et manichaei continuo non eritis, ut aliquando
et catholici esse possitis.
|
|