|
FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? tu me interrogas utrum
accipiam, in quo idipsum accipere apparet, quia quae jubet observo.
An ego de te quaerere debeo, utrum accipias, in quo nulla accipientis
Evangelium videntur indicia? Ego patrem dimisi, et matrem, uxorem,
filios, et caetera quae Evangelium jubet (Matth. XIX, 29);
et interrogas utrum accipiam Evangelium? Nisi adhuc nescis quid sit
quod Evangelium nuncupatur. Est enim nihil aliud quam praedicatio,
et mandatum Christi. Ego argentum et aurum rejeci, et aes in zonis
habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans,
nec unde venter impleatur, aut corpus operiatur, sollicitudinem gerens
(Id. X, 9, 10, et VI, 25- 34); et quaeris a me utrum
accipiam Evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas quae
Evangelium faciunt (Id. V, 3-11); et interrogas utrum illud
accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro
corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia
sustinentem propter justitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium?
Non ergo jam mirum est Joannem Baptistam viso Jesu, et ejus item
auditis operibus, quaerere adhuc utrum ipse esset Christus: cui digne
et merito Jesus nec dignatus quidem est renuntiare quod ipse esset;
sed opera rursus eadem illi, quae jamdudum audierat, remandavit,
Caeci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt (Id. XI,
2-6), etc. Quod ego quoque circa te non immerito fecerim, si
perroganti utrum accipiam Evangelium dixero, Omnia mea dimisi,
patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare,
bibere, delicias, voluptates: hoc tibi ad interrogata satis responsum
puta, et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.
|
|