|
Quid autem fallitis Auditores vestros, qui cum suis uxoribus, et
filiis, et familiis, et domibus, et agris vobis serviunt, si
quisquis ista omnia non dimiserit, non accipit Evangelium? Sed quia
eis non resurrectionem, sed revolutionem ad istam mortalitatem
promittitis, ut rursus nascantur, et vita Electorum vestrorum
vivant, tam vana, et inepta, et sacrilega, quam vos vivitis, quando
valde laudamini ; aut si melioris meriti sunt, in melones et
cucumeres, vel in alios aliquos cibos veniant, quos vos manducaturi
estis, ut vestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis
evangelicis alienatis; sed et vos ipsos talia sentientes atque
suadentes, maxime inde separare debetis. Si enim haec vanitas ad
fidem evangelicam pertineret, non debuit dicere Dominus, Esurivi,
et dedistis mihi manducare: sed, Esuristis, et manducastis me;
aut, Esurivi, et manducavi vos. Neque enim ex illo jam
ministrationis merito, secundum vestra deliramenta, quisquam
recipietur in regnum Dei, quia manducare sanctis dedit; sed quia vel
manducavit quos anhelaret, vel manducatus est a quibus anhelaretur in
coelum. Nec illi dicerent, Domine, quando te vidimus esurientem,
et dedimus tibi manducare? Sed dicerent, Quando te vidimus
esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet, Cum uni
ex minimis meis dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV,
35-40): sed, Cum unus ex minimis meis vos manducavit, ego vos
manducavi.
|
|