|
Haec portenta sentientes et docentes, et secundum haec viventes,
audetis vos dicere evangelica praecepta servare, et catholicae
Ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos
utrosque Dominus benedicit, pro suis gradibus evangelica mandata
servantes, et evangelica promissa sperantes. Sed vestrum oculum
malevolus error in solam paleam nostrae segetis ducit: nam et triticum
ibi cito videretis, si et esse velletis. In vobis autem, et qui
manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, vani sunt.
Ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit; et
qui eam veram existimat, fallitur: nec ex ea potest existere bona
vita; quia ex amore suo quisque vivit, vel bene vel male. Vos autem
si spiritualis atque intelligibilis boni charitate, ac non corporalium
phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis
notissimum est, solem istum corporeum, non pro divina substantia, et
pro sapientiae luce coleretis.
|
|