|
Sed non, inquis, accipere Evangelium hoc solum est, si quod
praecepit, facias; sed ut etiam credas omnibus quae in eodem scripta
sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Deus . Sed nec item
est solum illud, Evangelium accipere, ut credas quia natus est
Jesus; sed ut facias etiam quod praecepit. At si me idcirco
Evangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto, nec tu
ergo accipis; et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis.
Ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes: aut si
tibi non praejudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum quia
accipias Evangelium, mihi quare ad hoc praejudicet genealogia
damnata? Quod si Evangelium accipere, in duobus his constat, ut
dicis, genealogias credere, et servare mandata, quid ergo imperfectus
imperfectum judicas? Uterque nostrum eget alterutro. Sin, quod
certius est, accipere Evangelium in sola observatione constat
coelestium mandatorum, duplici modo improbus es, qui, ut dici solet,
desertor arguas militem. Et tamen age, ponamus, quia ita vis, duo
haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in verbo,
id est fateri Christum natum; altera vero in opere, quod est
observatio praeceptorum: vide ergo quam arduam ego et difficiliorem
mihi partem elegerim; tu vide quam levissimam et faciliorem. Nec
immerito plebs ad te confluit, a me refugit, nesciens utique quia
regnum Dei non sit in verbo, sed in virtute. Quid ergo est quod me
lacessis, si difficiliorem fidei aggressus partem, tibi ut infirmo
reliqui faciliorem? Sed ego ad tribuendam, inquis, salutem animis,
hanc partem fidei efficaciorem puto, ac magis idoneam, quam tu
reliquisti, id est, Christum fateri natum.
|
|