|
Age ergo, ipsum eumdem interrogemus Christum, et unde potissimum
nobis salutis oriatur occasio, ex ejus ore discamus. Quis hominum
intrabit in regnum tuum, Christe? Qui fecerit, inquit, voluntatem
Patris mei qui in coelis est (Matth. VII, 21). Non dixit:
Qui me professus fuerit natum. Et alibi ad discipulos: Ite, docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti, et docentes eos servare omnia quae mandavi vobis (Id.
XXVIII, 19, 20). Non dixit: Docentes eos quia sim
natus, sed ut mandata conservent. Item alibi: Amici mei eritis, si
feceritis quae praecipio vobis. Non dixit, Si natum me
credideritis. Rursum: Si feceritis mandata mea, manebitis in mea
charitate (Joan. XV, 14, 10). Et alia multa. Necnon et
in monte cum doceret, Beati pauperes spiritu , dicens, beati mites,
beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui
esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam
(Matth. V, 3-10); nusquam dixit, Beati qui me confessi
fuerint natum. Et in discretione agnorum ab haedis in judicio,
dicturum se dicit iis qui ad dextram erunt: Esurivi, et cibastis me;
sitivi, et potastis me, et caetera: propterea percipite regnum
(Id. XXV, 35, 34). Non dixit: Quia natum me
credidistis, regnum percipite. Necnon et diviti quaerenti vitam
aeternam: Vade, inquit, vende omnia quae habes, et sequere me
(Id. XIX, 21). Non dixit: Crede me natum, ut in aeternum
vivas. Ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut vultis,
fide delegi, ubique regnum, vita, beatitudo promittitur; vestrae
vero nusquam. Aut docete sicubi scriptum est, beatum esse, regnumve
percepturum, aut aeternam habiturum vitam, qui eum confessus fuerit
natum ex femina. Interim tametsi et haec pars est fidei, beatitudinem
non habet. Cum vero eam nec partem fidei probaverimus , quid fiet?
Nempe eritis vos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. Sed
interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra
beatitudinibus coronata sit. Cui tamen accedit et illa alia
beatitudo, ex confessione quoque sermonis, quia Jesum confitemur esse
Christum Filium Dei vivi: quod aeque ipse ore suo testatur Jesus
dicens ad Petrum, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi hoc
caro et sanguis revelavit, sed Pater meus qui in coelis est (Id.
XVI, 17). Quapropter non jam, ut putabatis, unam, sed duas
easdemque ratas fidei partes tenemus, et in utraque pariter beati
appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes, alteram
sine blasphemia praedicamus.
|
|