|
AUGUSTINUS respondit: Jam supra commemoravi, quam saepe se
Dominus Jesus Christus filium hominis dicat, et quanta vanitate
Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant, de nescio quo
commentitio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis
indutum, contra Apostolum praedicant dicentem, Primus homo de terra
terrenus (I Cor. XV, 47): et quanta cura nos idem monuerit
apostolus dicens, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod
annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9).
Quapropter restat ut filium hominis Christum ita credamus, sicut
apostolica veritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate
confingitur. Cum igitur eum Evangelistae annuntient natum ex femina
de domo David, hoc est, de familia David; Paulusque ad Timotheum
scribat dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex
semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8):
satis apparet quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus,
qui Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis per
assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra,
et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25).
Ideoque utrumque se dicit, et Filium Dei, et filium hominis. Unde
ne pergam per plurima, uno loco in Evangelio secundum Joannem ita
scriptum est: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est,
quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent.
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam
habere in semetipso; et potestatem dedit ei judicium facere, quia
filius hominis est (Joan. V, 25-27). Dixit, Vocem Filii
Dei audient: et dixit, Quia filius hominis est. Secundum hoc enim
quod filius hominis est, accepit potestatem judicium faciendi, quia in
ipsa forma venturus est ad judicium, ut et a bonis et a malis
videatur. In qua forma etiam ascendit in coelum, et vox illa
discipulis sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in
coelum (Act. I, 11). Nam secundum id quod Filius Dei, Deus
aequalis est Patri, et cum Patre unum, non videbitur a malis:
Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Cum ergo credentibus in se promittat vitam aeternam, nec aliud
sit credere in eum, quam credere in verum Christum, qualem se ipse
praedicat, et ab Apostolis praedicatur, hoc est, et verum Dei
Filium et verum hominis filium; vos, Manichaei, qui creditis in
falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum
Deum, gentis adversae tumultu perterritum, membra sua misisse
crucianda, nec postea tota purganda docetis, videtis quam sitis alieni
a vita aeterna, quam promittit Christus illis qui credunt in eum. At
enim dixit Petro confitenti eum Filium Dei: Beatus es, Simon
Bar-Jona (Id. XVI, 17). Numquid ideo nihil promittit eis
qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et Filius Dei
et filius hominis? Habes etiam aperte vitam aeternam promissam
credentibus in filium hominis. Sicut exaltavit, inquit, Moyses
serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui
crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan.
III, 14, 15). Quid vultis amplius? Credite ergo in filium
hominis, ut habeatis vitam aeternam; quia ipse est et Filius Dei qui
potest dare vitam aeternam; quia ipse est verus Deus et vita aeterna,
sicut idem Joannes ait in Epistola sua. Ubi etiam dicit antichristum
esse, qui negat Christum in carne venisse (I Joan. V, 20, et
IV, 3).
|
|