|
Quid ergo vos tanquam de mandatorum ejus perfectione jactatis, quod ea
quae in Evangelio praecepta sunt operamini? Quid enim illa
prodessent, ubi non est fides vera, etiamsi vere implerentur a vobis?
Nonne audistis Apostolum dicentem: Si distribuam omnia mea
pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem autem non
habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3)? Quid ergo vos
tanquam de christiana paupertate jactatis, cum christiana charitate
careatis? Habent enim inter se, quam charitatem vocant, etiam
latrones, sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed
non charitatem quam commendat Apostolus. Et ut eam a caeteris
improbandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: Finis autem
praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non
ficta (I Tim. I, 5). Unde ergo habere potestis veram
charitatem ex fide ficta surgentem ? Aut quando vos pigebit fidem
vestram fucare mendaciis , quando et primum hominem vestrum, cum suis
hostibus in suae naturae veritate manentibus, mutabili fallacia
dimicasse praedicatis; et ipsum Christum qui dicit, Ego sum veritas
(Joan. XIV, 6), speciem carnis, mortem crucis, vulnera
passionis, cicatrices resurrectionis, mentitum esse suadetis?
Proinde vos Christo vestro anteponi vultis, si illo mentiente, vos
annuntiatis veritatem. Si autem Christum vestrum sectari vultis,
quis non in vobis caveat falsitatem, ut in his quoque mandatis quae vos
implere dicitis, non sit nisi sola fallacia? Quippe cum ausus sit
Faustus dicere quod aes in zonis non portetis: nisi forte ideo verum
dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis
habeatis: nec reprehenderentur ista in vobis, nisi quia profitemini
aliud, et aliter vivitis. Adhuc in rebus humanis est ille
Constantius, modo jam frater noster catholicus christianus, qui
multos vestrum Romae in domum suam congregaverat, propter implenda
praecepta Manichaei, satis quidem vana et inepta, sed tamen quae
magna existimatis: quibus cum vestra infirmitas cederet, dispersi
estis quisque in viam suam. Unde illi qui in eis perdurare voluerunt,
a vestra societate schisma fecerunt; et quia in mattis dormiunt,
Mattarii appellantur: a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae
Fausti, et caprinae lodices, qua deliciarum affluentia non solum
Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis
Milevitani. Auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non
vultis, saltem de litteris vestris: ne lingua vestra cum vita vestra,
tanquam ille primus homo cum gente tenebrarum, mendacibus, non
elementis, sed verbis pugnare videatur.
|
|