|
Inest tamen ille haereticus typhus, intolerabilisque superbia.
Vides, inquit, in me Christi beatitudines illas quae Evangelium
faciunt; et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides
mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem,
sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam; et
dubitas utrum accipiam Evangelium? Si hoc esset justum esse,
justificare seipsum, verbis suis volasset in coelum homo iste, cum
haec loqueretur. Sed ego in delicias Fausti non invehor, notas
omnibus Auditoribus Manichaeorum, et eis maxime qui sunt Romae:
talem propono manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa
praecepta exigebat impleri, non qualem videri nolebat. Et illum tamen
quomodo video pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam
Deum credat, nec captivum erubescat ? Quomodo mitem, qui tantae
auctoritati evangelicae mavult insultare, quam credere? Quomodo
pacificum, qui naturam ipsam divinam, qua Deus est quidquid est, qui
solus vere est, perpetuam pacem habere non potuisse putat? Quomodo
puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta?
Quomodo lugentem, nisi Deum suum captum et ligatum; donec solvatur
et evadat, ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum
a Patre ligabitur, et non lugebitur? Quomodo esurientem et sitientem
justitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo ne sibi
deesse videretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? Sed
quam justitiam isti esuriunt et sitiunt, quibus perfecta justitia
erit, damnatis in globo fratribus qui nihil suo vitio peccaverunt, sed
hostili tabe, contra quam eos Pater misit , inexpiabiliter infecti
sunt, insuper triumphare?
|
|