|
Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter justitiam, quibus
haec sacrilegia praedicare et persuadere justitia est? Pro qua impia
perversitate, propter christianorum temporum mansuetudinem, quam parva
et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? Sed, tanquam caecis
fatuisque loquamini , justitiae vestrae velut magnum esse vultis
indicium, quod opprobria sustinetis, persecutionemque patimini.
Porro si tanto est quisque justior, quanto graviora perpetitur,
omitto dicere, quod videre facillimum est, quam multo graviora vobis
patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti.
Illud dico, si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque
suscepto, quisquis patitur persecutionem, jam etiam veram fidem
justitiamque tenere dicendus est; concedite ut ille sit fidei
verioris, majorisque justitiae, quem multo vobis graviora perpessum
potuerimus ostendere: et millia jam vobis nostrorum martyrum
occurrant, atque ipse praecipue Cyprianus, cujus etiam litteris
edocetur quod in Christum crediderit natum ex virgine Maria. Pro hac
ille fide, quam vos detestamini, usque ad gladium mortemque pervenit,
cum gregibus christianorum tunc ita credentibus, atque ita graviusque
morientibus. Faustus autem convictus vel confessus quod manichaeus
esset, cum aliis nonnullis secum ad judicium proconsulare perductis,
eis ipsis christianis a quibus perducti sunt intercedentibus, levissima
poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est:
quod sua sponte quotidie servi Dei faciunt, se a turbulento strepitu
populorum removere cupientes; et unde publica terrenorum principum vota
per indulgentiam solent relaxare damnatos. Denique non multo post inde
omnes eadem solemni sorte dimissi sunt. Fatemini ergo illos fidem
tenuisse veriorem, justioremque vitam, qui pro ea multo quam vos
atrociora sustinere meruerunt; aut desinite vos inde jactare, quod
multis detestabiles sitis: sed discernite quid sit persecutionem pati
pro blasphemia, et persecutionem pati pro justitia; et pro qua istarum
patiamini, in vestris libris etiam atque etiam diligenter advertite.
|
|