|
Quam multi autem in nostra communione veraciter faciunt ista sublimiora
praecepta evangelica, de quorum specie fallitis imperitos? Quam multi
homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam
multi experti, et postea continentes, quam multi rerum suarum
distributores et relictores, quam multi jejuniis vel crebris, vel
quotidianis, vel etiam incredibiliter continuatis, corpus servituti
subjicientes? Quam multae fraternae congregationes nihil habentes
proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad victum et tegumentum
necessaria; unam animam et cor unum in Deum, charitatis igne
conflantes? Atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et
perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo
recte ambulantes, perversa voluntate cito deficiunt; quam multi in
tentationibus inveniuntur, quod alio animo talem vitam adumbrata specie
susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes
propositum usque ad finem perseverant, et salvi fiunt? In quorum
societate quasi dispares apparent; sed tamen eadem charitate
copulantur, qui propter aliquam necessitudinem, secundum Apostoli
exhortationem habent uxores tanquam non habentes, et emunt tanquam non
tenentes, et utuntur hoc mundo tanquam non utentes. His subjunguntur
secundum abundantes divitias misericordiae Dei, etiam illi quibus
dicitur: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut
vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas
propter intemperantiam vestram: hoc autem dico secundum veniam, non
secundum imperium (I Cor. VII, 29, 30, 31, 5, 6).
Qualibus etiam idem apostolus dicit: Jam quidem omnino delictum est
in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Et eorum portans
infirmitatem, paulo post dicit: Saecularia igitur judicia si
habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate
(Id. VI, 7, 4). Neque enim illi soli, qui ut sint
perfecti, vendunt vel dimittunt omnia sua, et sequuntur Dominum,
pertinent ad regnum coelorum; sed huic militiae christianae propter
quoddam quasi commercium charitatis subjungitur etiam quaedam
stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: Esurivi, et dedistis
mihi manducare (Matth. XXV, 35), et caetera. Alioquin
damnandi erunt illi, quorum domos tam diligenti et sollicita cura
componit Apostolus, monens mulieres subditas esse viris suis, viros
diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios
nutrire in disciplina et correptione Domini; servos obedire cum metu
dominis carnalibus, dominos quod justum est et aequum servis praestare
(Coloss. III, 18-IV, 1). Sed absit ut istos a mandatis
evangelicis alienos, et a vita aeterna separandos judicet Apostolus:
quia ubi ait Dominus, Si quis non tulerit crucem suam, et secutus me
fuerit, non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad
perfectionem; ibi statim et istos consolatus est dicens, Qui
receperit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui
receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.
Unde non tantum qui modicum vini Timotheo dederit propter stomachum et
frequentes infirmitates ejus (I Tim. V, 23), sed etiam qui
saniori atque fortiori calicem aquae frigidae porrexerit tantum in
nomine discipuli, sicut ibi sequitur, non perdet mercedem suam
(Matth. X, 38-42).
|
|