|
FAUSTUS dixit: Accipis Vetus Testamentum? Quomodo, cujus
praecepta non servo? Puto quidem quia nec tu: nam peritomen ego ut
pudendam despui; ac, si non fallor, et tu. Cessationem sabbatorum,
ut supervacuam; credo quod et tu. Sacrificia, ut idololatriam; non
dubito quod et tu. Porcina certe non ego sola abstineo; tu item non
solam comedis. Ego quidem, quia omnem carnem immundam existimem; tu
vero, quia nihil immundum: quo utroque, ab utroque nostrum, Vetus
destruitur Testamentum. Azimophagiae hebdomadas , scenopegiam,
uterque nostrum tanquam inutilia et vana contempsit. Lineis vestibus
non inserere purpuras. In adulteriis ponere vestem linostimam .
Bovem et asinum jungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare.
Calvum ac reburrum, et similis notae hominem non constituere
sacerdotem, quia sunt hujusmodi apud Deum immundi, uterque
contempsimus, risimus, nec in secundis habuimus, nec in primis: quae
omnia praecepta sunt et justificationes Veteris Testamenti. Quod
ergo objicis, tibi mecum commune est, sive crimen putandum, sive
recte factum: uterque enim nostrum Vetus respuit Testamentum. Ergo
si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam; hoc, quia tibi
mentiri libet, et illiberaliter agere, ut quod mente oderis, verbo
collaudes: ego fallere non didici, quod sentio loquor, tam turpium
odisse me fateor praeceptores, quam ipsa praecepta.
|
|