|
AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur
Testamentum Vetus ab haeredibus Testamenti Novi, jam supra diximus
(Lib. 4, cap. 2). Sed quia paulo ante de promissis ejus
Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere voluit; respondeo istos
omnino nescire quid intersit inter praecepta vitae agendae, et
praecepta vitae significandae. Exempli gratia: Non concupisces
(Exod. XX, 17), praeceptum est agendae vitae; Circumcides
omnem masculum octavo die (Gen. XVII, 10-12), praeceptum
est significandae vitae. Ex hac quippe imperitia Manichaei, et omnes
quibus displicent litterae Veteris Testamenti, quidquid Deus
mandavit priori populo ad celebrandum, umbram futurorum non
intelligentes, ei ea modo non observari animadvertentes, ex more
praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori
congruebant, quo ista quae nunc manifesta sunt, ventura
significarentur. Sed quid dicturi sunt adversus Apostolum, qui ait:
Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter
nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 6, 11)?
Ecce ipse aperuit cur illae Litterae accipiantur a nobis, et cur illa
rerum signa jam necesse non sit ut observentur a nobis. Cum enim
dicit, Scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis
cura legenda et intelligenda, et in quanta auctoritate habenda sint,
quia propter nos utique scripta sunt: cum vero dicit, Figurae nostrae
fuerunt; et, In figura contingebant illis , ostendit jam non opus
esse ut cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium
celebrationi serviamus. Unde dicit alio loco: Nemo ergo vos judicet
in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut
sabbatorum; quae sunt umbra futurorum (Coloss. II, 16,
17). Hinc etiam cum dicit, Nemo vos in eis judicet, declarat
quam non sit necesse ut jam haec observentur: cum autem dicit, Quae
sunt umbra futurorum, ostendit quam oportuerit ut illo tempore
observarentur, quo ista quae nobis jam manifestata eluxerunt, per
tales umbras figurarum futura praedicebantur.
|
|