|
Proinde si Manichaei resurrectione Domini justificarentur, cujus
resurrectionis dies, ex die quidem passionis tertius, post diem tamen
sabbati, hoc est post septimum, octavus fuit: profecto spoliarentur
carnali velamento mortalium desideriorum: et cordis circumcisione
gaudentes, non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore
Veteris Testamenti, quamvis jam tempore Novi Testamenti fieri
observarique non cogerent. In quo enim membro congruentius exspoliatio
carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et
mortalis fetus exoritur? Sed, sicut dicit Apostolus, Omnia munda
mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta
sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Itaque isti,
qui nimis mundi sibi videntur, quia illa membra tanquam immunda
aversantur, aut aversari se fingunt, in eas infidelitatis et erroris
immunditias inciderunt, ut cum detestentur circumcisionem carnis, quam
dixit Apostolus signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11), in
ipsis tamen carnalibus membris divina Dei sui membra credant colligata
et inquinata detineri: ut cum carnem immundam dicunt, et Deum illic
ex parte, qua ibi tenetur, immundum factum dicere compellantur;
quippe quem mundari oportere asserunt: quod donec fiat, quantum fieri
potuerit, interim nunc eum perpeti omnia quae carnes patiuntur, non
tantum in labore et dolore afflictionum, sed etiam in voluptate
corruptelarum. Ei namque se dicunt parcere, quod non concumbunt, ne
nodis carneis arctius implicetur, et sordidius inquinetur. Cum ergo
Apostolus dicat, Omnia munda mundis, utique hominibus qui possunt in
deterius voluntatis perversitate mutari; quanto magis omnia munda sunt
Deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? De
cujus sapientia divina dictum est in eis Libris, quos reprehendendo
vehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit, et
attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 25, 24).
Quapropter, o immundissima vanitas, itane displicet tibi in membro
humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis
humanae, illum cui munda sunt omnia Deum jussisse constitui; et
placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab impudicis hominibus
perpetrantur, ipsum Deum vestrum, cui nihil est mundum, ex parte
suae naturae commaculari atque corrumpi? Quid enim patitur in variis
turpibus corruptelis, quem conjugali quoque concubitu creditis
inquinari? Ad id etiam quod dicere soletis , Ergone deerat, ubi
Deus praefiguraret signaculum justitiae fidei, nisi in illo membro?
respondetur, Cur enim non et ibi? Primo, quia omnia munda mundis,
quanto magis Deo? Deinde quia hoc Apostolus dixit, signaculum datum
Abrahae justitiae fidei, in tali circumcisione. Vos autem nolite
erubescere, si potestis, cum vobis dicitur: Ergone deerat Deo
vestro quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic
despuitis, implicaret? Pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter
nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde
subsistit: quibus casti adhibent verecundiam, impudici petulantiam,
Deus justitiam.
|
|