|
Cessationem vero sabbatorum jam quidem supervacuam ducimus ad
observandum, ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae; non
tamen ad legendum et intelligendum: quia propheticis temporibus cum
essent ista quae nobis hoc tempore patefacta sunt, non tantum
sermonibus, sed et actionibus praefiguranda et praenuntianda; illo
signo quod legimus, res ista praenotata est quam tenemus. Vos autem
volo mihi dicatis, cur vestram cessationem nolitis implere? Judaei
quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro
fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. Vos
autem cessantes quidem exspectatis quis Auditorum vestrorum propter vos
pascendos cultello vel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida
cucurbitarum, quarum vobis afferat, mirum dictu, viva cadavera. Nam
si non eas occidit, quid vos in tali facto metuitis? Si autem
occiduntur cum decerpuntur, quomodo eis inest vita, cui purgandae
atque recreandae manducando atque ructando vos asseritis subvenire?
Accipitis ergo viventes cucurbitas, quas, si possetis, deglutire
deberetis: ut post illud unum vulnus, in quo eas cum decerpsit vester
Auditor, reus factus est, vestra indulgentia liberandus; saltem
deinceps ad officinam aqualiculi vestri, ubi Deum vestrum illo praelio
confractum, reformare possetis, illaesae atque integrae pervenirent.
Nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si
hoc palato placuerit, conciduntur a vobis: quibus tam crebris
vulneribus earum, quomodo vos non estis rei? Videte quemadmodum vobis
expediret ut quod uno in septem diebus faciunt Judaei, vos quotidie
faceretis, et a tali etiam domestico opere cessaretis. Jam quid in
igne cucurbitae patiuntur, ubi certe non reformatur vita, quae in eis
est? Non enim fervens olla sancto ventri comparari potest: et tamen
irridetis, tanquam superfluam sabbati cessationem. Quanto utique
sanius, non solum eam non reprehenderetis in Patribus, quando
superflua non fuit; sed etiam nunc, quando jam superflua est, ipsam
potius teneretis, quam istam vestram non significatione acceptabilem,
sed errore damnabilem; quam etiam non implendo rei estis secundum
opinionem vestrae vanitatis, et implendo vani secundum judicium
veritatis? dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore
carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum
manditur. Non ergo debuistis vesci, nisi eis quae cruda et illaesa
possunt transvorari, ut unum saltem dolorem cum decerpuntur, non a
vobis, sed a vestris Auditoribus paterentur.
Sed dicitis: Quomodo subvenimus tantae vitae, si ea tantum
absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi? Si ergo ista
compensatione tam multos cibis vestris dolores infligitis; cur ab illo
solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? Nam fructus
potest et crudus comedi, sicut se nonnulli vestri exercuerunt, ut hoc
non tantum de pomis, verum etiam de omnibus oleribus facerent. Si
autem non vellatur, aut decidatur, aut quoquo modo dematur ex terra
vel arbore, venire ad escam nullo pacto potest. Hoc ergo facile
debuit esse veniale, sine quo ei subvenire non valeretis, non illi tam
multi cruciatus, quos in praeparandis escis, membris Dei vestri non
dubitatis inferre. At enim plorat arbor, cum fructus carpitur: hoc
quippe dicere non erubescitis. Certe novit omnia vita quae ibi est,
et praesentit quis ad eam veniat. Venientibus ergo Electis, et poma
carpentibus, gaudere debuit, non plorare: illum transitorium dolorem
tanta felicitate compensans, et tantam evadens miseriam, si in alios
incidisset. Cur itaque pomum non decerpitis, cum decerpto tam multas
plagas doloresque ingeratis? Respondete, si potestis. Nec ipsa
jejunia vobis competunt: non enim oportet vacare fornacem, in qua
spirituale aurum de stercoris commixtione purgatur, et a miserandis
nexibus divina membra solvuntur. Quapropter ille est misericordior
inter vos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil ejus valetudini
obsit, saepe crudos cibos sumere, et multa consumere. Vos autem et
tantas poenas escae vestrae irrogando crudeliter manducatis, et a
membrorum divinorum purgatione cessando crudeliter jejunatis.
|
|