|
Cur autem, si carnibus vesci non vultis, non ipsa animalia Deo
vestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis
humanas, sed ita divinas, ut ipsa Dei membra esse credatis, a carnis
carcere dimittantur, et ne iterum redeant, vestris orationibus
commendentur? An amplius eas adjuvatis ventre quam mente, et illa
potius Dei natura salvatur, quae vestris visceribus exhalari
meruerit, quam quae vestris precibus commendari? Propterea ergo
ventri vestro pecora non sacrificatis, quia ea viva absumere non
potestis, ut eorum animas intercessione vestri stomachi liberetis. O
beata olera, quibus et manu evulsis, et ferro concisis, et igne
cruciatis, et dente contritis, concessum est tamen ut ad vestrorum
intestinorum aras, viva perveniant! et o misera pecora, quae cum
citius de corpore suo exeunt, in vestra corpora intrare non possunt!
Ita delirantes adhuc putatis quod ideo sumus inimici Veteris
Testamenti, quia nullam carnem immundam ducimus, tenentes Apostoli
sententiam, dicentis, Omnia munda mundis (Tit. I, 15); et
illud ubi Dominus ait, Non quod intrat in os vestrum, vos
coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11). Quod non ad solas
turbas Dominus dixit, sicut vester Adimantus, quem post Manichaeum
Faustus praecipue laudat, cum Veteri Testamento calumniaretur,
voluit intelligi; sed etiam remotus a turbis, hoc idem discipulis suis
evidentius et expressius elocutus est . Cum enim hanc Domini
sententiam Testamento Veteri opposuisset Adimantus, quia in illo
scripta sunt quaedam immunda carnium, a quibus ille populus jussus est
abstinere, timuit ne sibi diceretur: Cur ergo vos non quasdam, sed
omnes carnes immundas existimatis, atque ab edendis omnibus
temperatis; cum tu ipse proferas evangelicum testimonium, non
coinquinari hominem ex iis quae in os ingrediuntur, et in ventrem
vadunt, atque in latrinam emittuntur? Itaque has arctissimas, et
fallaciam suam manifestissima veritate praefocantes angustias conatus
evadere, ait hoc Dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in
secreto vera diceret, in turbas autem falsa jactaret: cum et hoc de
Domino credere sacrilegum sit; et omnes qui legunt, noverint, hoc et
remotis turbis eum planius dixisse discipulis. Quapropter quia in
exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum, ut ei
solum praeferat Manichaeum, compendio requiro utrum ista Domini
sententia, qua dixit non inquinari hominem iis quae in os ejus
intrant, vera an falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam tantus eorum
doctor Adimantus a Christo prolatam dicens, ad expugnandum
Testamentum Vetus objecit? Si autem vera est, cur adversus eam
credunt se coinquinari, si quacumque carne vescantur? nisi forte verum
respondere velint, et dicere, Apostolum non dixisse, Omnia munda
haereticis; sed, omnia munda mundis. Cur enim non sint istis haec
munda, idem apostolus sequitur, et dicit: Immundis autem et
infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et
conscientia (Tit. I, 15). Unde revera Manichaeis omnino nihil
est mundum, quandoquidem etiam ipsam Dei substantiam vel naturam, non
solum coinquinari potuisse, sed etiam ex parte coinquinatam esse
contendunt; nec solum coinquinatam esse, verum etiam ex omni parte
recuperari mundarique non posse. Unde mirum est quod ita se dicunt
immundas omnes carnes existimare, et ob hoc ab eis abstinere, quasi
aliquid existiment esse mundum, non solum escarum, sed omnium
creaturarum. Nam et ipsa olera, et poma, et omnes fruges, et totam
terram, et coelum, commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata
Utinam ergo et in caeteris cibis errori suo congruerent, atque ab
iis, quae immunda dicunt, omnibus abstinendo, fame potius
morerentur, quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! nam se
corrigere atque emendare nolentibus, hoc esse utilius quis non
intelligat?
|
|