|
Testamento autem Veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur
non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus, Omnia munda
mundis; et, Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4); si
possunt, intelligant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis; illas
autem Litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes,
animalia quaedam, non natura, sed significatione immunda dixisse.
Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque
natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est; quadam vero
significatione agnus mundus, porcus immundus est: tanquam si stultum
et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et
syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem
unum horum verbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non
natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. Et fortasse quod
est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus; et tam
illud animal, quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam
unum idemque significat. Immundum quippe illud animal in Lege positum
est, eo quod non ruminet: non autem hoc ejus vitium, sed natura est.
Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio
vitio, non natura: qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea
de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab
intestino memoriae, tanquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine
revocare, quid est aliud, quam spiritualiter quodam modo ruminare?
Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Unde et
ipsa a talibus carnibus abstinentia, tale vitium nos cavere
praemonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de
hac munditia ruminandi et immunditia non ruminandi alio loco scriptum
est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem
stultus glutiit illum (Prov. XXI, 20). Hae autem
similitudines rerum in locutionibus vel observationibus figuratis,
propter quaerendi et comparandi exercitationem, rationales mentes
utiliter et suaviter movent. Sed priori populo multa talia non tantum
audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo
non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea quae
posteriori tempore fuerant revelanda. Quibus per Christum atque in
Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt
imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata. Ecce nos diximus
qua causa, cum secundum Domini Apostolique sententiam nullas
animalium carnes immundas habeamus, Veteri tamen Testamento, ubi
quaedam immundae dictae sunt, non adversemur: vos jam dicite, quare
immundas carnes existimetis.
|
|