|
Si secundum errorem vestrum, propter commixtionem gentis tenebrarum;
non carnes, sed ipse Deus vester immundus est in ea parte, quam velut
debellandis et captivandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et
miscuit: deinde propter ipsam commixtionem, etiam quidquid aliud
manducatis, immundum est. Sed dicitis: Multo amplius immundae sunt
carnes. Et quare amplius immundae sint carnes, longum est eorum de
hac re deliramenta commemorare; sed breviter attingam quod sat est, ut
inspiciantur reprehensores Veteris Testamenti, tanta stultitiae
vetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spirituali veritate
solam carnem sapere convincantur. Fortasse enim paulo prolixior ista
responsio sic adversus eos lectorem instruet, ut in caeteris
responsionibus non a nobis tam multa verba requirantur. Dicunt enim
isti vaniloqui et mentis seductores, in illa pugna, quando primus
eorum homo, tenebrarum gentem elementis fallacibus irretivit,
utriusque sexus principibus indidem captis , cum ex eis mundus
construeretur, plerosque eorum in coelestibus fabricis colligatos, in
quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum coelum rotari
coepisset, eamdem vertiginem ferre non valentes, conceptus suos abortu
excussisse; eosdemque abortivos fetus et masculos et feminas de coelo
in terram cecidisse, vixisse, crevisse, concubuisse, genuisse.
Hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae moventur in terra, in
aqua, in aere. Ergo si de coelo est origo carnium, absurdissimum est
propter hoc eas immundiores putare: praesertim quia in ipsa structura
mundi, eosdem principes tenebrarum, ita per omnes contextiones a
summis usque ad ima colligatos dicunt, ut quanto quique amplius
haberent commixti boni, tanto sublimius collocari mererentur; ac per
hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de coelo est, quam
fruges quae oriuntur ex terra. Deinde, quid tam insanum dici potest,
quam conceptos fetus ante vitae commixtionem tanto vivaciores fuisse,
ut et abortivi et de coelo in terram ruentes viverent; commixta autem
vita nisi tempore maturo editi, vivere non possint, et si de paulo
altiore loco cadant, continuo moriantur? Utique si regnum vitae
contra regnum mortis belligeravit, commixta vita vivaciores facere
debuit, non corruptibiliores. Quod si in sua natura quaeque res magis
suam retinet incorruptionem, non duas naturas bonam et malam, sed duas
bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. Unde igitur
asserunt immundiores carnes, quas de coelo genus ducere affirmant,
istas duntaxat omnibus notas? Nam ipsa prima corpora principum
tenebrarum, ex arboribus ibidem natis tanquam vermiculos opinantur
exorta; ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. Proinde si
animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de
coelo; quid causae est ut immundiora quam fructus arborum
existimentur? Si propterea quia cum moriuntur, amittunt animam, ut
jam immundum sit quidquid vita deserente remanserit; cur eodem pacto
non sunt immunda olera vel poma, quae utique, sicut supra dictum est,
cum decerpuntur vel avelluntur, moriuntur? Horum quippe homicidiorum
rei esse nolunt, dum nihil vel ex terra vel ex arbore decerpunt.
Deinde, cum duas animas esse in uno animantis corpore affirment, unam
bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum; numquid, cum
occiditur animal, bona anima fugit, et mala remanet? Si enim hoc
esset, sic viveret animal occisum, quomodo vivebat in gente
tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam
rebellaverat adversum regna divina. Cum ergo in morte cujuslibet
animalis, utraque anima et bona et mala deserat carnem; cur immunda
caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? Quia etsi aliquae
vitae reliquiae remanent, ex utraque remanent: nec ipsum quippe fimum
dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum Dei.
Nullam igitur causam reperiunt, cur asseverent carnes frugibus
immundiores. Sed videlicet fallacem castitatem suam ostentare
conantes, eo putant immundiorem carnem, quod de concubitu existat:
quasi non tanto vehementius cogantur membro illi divino manducando
succurrere, equanto illic arctius colligatum putant. Postremo, si
ista causa est majoris immunditiae carnium, ea comdant animalium
corpora, quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia
genera vermium, quorum nonnullos vulgo edunt quaedam Venetiae regiones
ex arboribus natos. Ranas etiam quas repente ex una pluvia terra
generat, in escam isti assumere debuerunt, ut Dei sui membra talibus
formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu
propagatur; et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis
columbisque vescantur, ex masculorum feminarumque coitu procreatis, et
mundiores coeli et terrae filias ranas abjiciant. Nam secundum istorum
fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum, quorum parentes
arbores fuerunt, quam ipse Manichaeus, quem pater et mater
concumbendo genuerunt: mundiores etiam pediculi eorum, qui sine
concubitu, sudore carnis vel corporis exhalatione nascuntur, quam isti
ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. Aut si jam
quidquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant
immundum, quia ipsa caro ex concubitu est; immunda erunt olera et
fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. Ubi
videant quid faciant, vel quid respondeant, qui fruges dicunt
mundiores esse quam carnes. Nam stercore quid immundius ex carne
projicitur, et quid frugibus feracius adhibetur? Certe ipsi dicunt
per attritiones et digestiones ciborum, fugere inde vitam, et exiguum
quiddam in stercore remanere. Cur ergo ubi exigua vita remanet, inde
cibi vestri, hoc est fructus terrae, de stercore et meliores et
majores et plures existunt? Caro non purgamentis terrae, sed fetibus
pascitur: terra vero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur.
Eligant quid sit mundius: aut jam correcti desinant esse immundi et
infideles quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur Apostolum
dicentem, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Domini est terra
et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Omnis creatura Dei
bona est (I Tim. IV, 4). Omnia quippe quae naturaliter sunt,
in ordine suo bona sunt: et nemo in eis peccat; nisi qui ordinem suum
in Dei obedientia non custodiens, eorum quoque ordinem male utendo
perturbat.
|
|