|
Patres autem nostri qui Deo placuerunt, tenuerunt ordinem suum in
ipsa obedientia, ut quidquid Deus temporibus congruis jubendo
distribuit, sic observarent, quemadmodum ille distribuit. Itaque non
solum carnes ad cibum datas, cum omnes natura mundae essent, quasdam
tamen nonnulla significatione immundas illo tempore non ederunt, quo
eas non edi praeceptum erat, ut talibus significationibus futura rerum
manifestatio praefiguraretur: sed et azymum panem, et caetera
hujusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit Apostolus (Hebr.
X, 1), tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si
observare contemnerent, quando sic illa fieri, et ista quae nunc
revelata sunt, tunc sic praenuntiari oportebat; quam nos desipientes
essemus, si nunc jam manifestato Novo Testamento, illas
praenuntiativas observationes, aliquid nobis prodesse putaremus.
Sicut sacrilegi et impii, si eosdem Libros qui propter nos scripti
sunt, ut ea quae jam nobis revelata et in manifestatione annuntiata
sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes, fideliter et
firmiter teneremus, ideo putaremus abjiciendos, quia ea quae ibi
scripta sunt, non jam observare corporaliter, sed intelligere et
facere spiritualiter nos Dominus jubet. Scripta sunt enim propter
nos, in quos finis saeculorum obvenit, sicut item dicit idem apostolus
(I Cor. X, 11). Omnia enim quae ante scripta sunt, ut nos
doceremur scripta sunt (Rom. XV, 4). Quapropter, non
manducare azymum per statutos septem dies (Exod. XII, 15),
tempore Veteris Testamenti peccatum fuit; tempore autem Novi
Testamenti non est peccatum: sed in spe futuri saeculi quam habemus in
Christo, qui et animam nostram induens justitia, et corpus nostrum
induens immortalitate, totos nos innovat, credere aliquid ex veteris
corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros vel acturos,
semper peccatum est, quamdiu volvuntur isti septem dies quibus
peragitur tempus: sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura
occultatum, a quibusdam sanctis intelligebatur; tempore autem Novi
Testamenti in manifestatione revelatum, populis praedicatur. Unde
Scriptura illa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. Scenopegiam
non celebrare aliquando peccatum fuit (Lev. XXIII, 34);
nunc non est peccatum: tabernaculo autem Dei quod est Ecclesia non
compaginari, semper peccatum est; sed tunc agebatur sub praecepto
figurato, nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud quod tunc
factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui
veritati quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia
significationis attestaretur. Lineis vestibus miscere purpuram, et
linostima veste indui aliquando peccatum fuit (Deut. XXII,
11); nunc non est peccatum: sed inordinate vivere, et diversi
generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat
ornamenta nuptarum, vel ea quae se non continens nupsit, speciem
virginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconvenienter ex
diverso genere in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc
figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. Illud enim
erat tempus significandi, hoc manifestandi. Ergo ipsa Scriptura,
quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum
significatarum; et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc
recitatur ad confirmationem. Bovem et asinum ad operandum jungere tunc
non licebat (Deut. XXII, 10); nunc licet. Declaratum est
enim per Apostolum, cum de bove triturante non infrenando Scripturam
recoleret, dicentem: Numquid de bobus cura est Deo? Quare ergo
nunc legitur, quando id quod prohibuit jam licet? Quia idem ipse ibi
secutus Apostolus ait: Propter nos Scriptura dicit (I Cor.
IX, 9, 10). Et utique impium est ut non legamus nos quod
scriptum est propter nos: magis enim propter nos, quibus
manifestatur, quam propter illos in quibus figurabatur. Bovem quippe
et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis jungit:
sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat, et alter
obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut annuntient verbum
Dei, non sine scandalo quisquam comites facit. Itaque eamdem
Scripturam tenemus, et tunc potestate praecipientem umbris tegendum,
quod nunc aperiretur; et nunc auctoritate attestantem luce apertum,
quod tunc tegebatur.
De calvo autem et reburro (Levit. XIII, 40), quod eos
immundos Lex dixerit, parum Faustus attenderat, aut in mendosum
codicem inciderat. Sed utinam ipse calvam frontem habere voluisset ,
atque in ea crucem Christi figere non erubuisset: profecto Christum
clamantem, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), nec cum falsis
vulneribus occubuisse, nec cum falsis cicatricibus resurrexisse
credidisset. Quin etiam dicit: Ego fallere non didici; quod sentio
loquor. Non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices
dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur, et non solum de
caeteris vanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi
tanquam non fallenti vult credi: utrum Christo melior , quo fallente
ipse non fallit; an eo ipso non veracis Christi, sed fallacis
Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse
fallere gloriatur?
|
|