|
FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Jesu? Multae
quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se
fatetur patrem habere, aut genus in terra: sed e contra, quia non sit
de hoc mundo, quia a Patre Deo processerit, quia descenderit de
coelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint
voluntatem Patris sui, qui in coelis est. Ad haec, illi ipsi qui
has ei genealogias ascribunt, non eum ante nativitatem cognovisse
videntur: sed neque statim ut natus est, quo crederentur ea
scripsisse, quae erga eum oculis suis viderint gesta; sed juveni jam
et maturo conjuncti sunt ei, id est, annorum ferme triginta: siquidem
et aetas ascribi divinis potest sine blasphemia. Quare cum in omni
testimonio veritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audieret,
an viderit; isti vero nec audisse se fateantur ab ipso generationis
hunc ordinem, aut quia omnino sit natus; nec vidisse oculis, quia
longo post tempore, id est, post Baptismum cognoverint eum: mihi et
omni recte judicanti, tam stultum videtur hoc credere, quam si quis
caecum et surdum testem in judicium vocet.
|
|